University of Wisconsin Digital Collections
Link to University of Wisconsin Digital Collections
Link to University of Wisconsin Digital Collections
The History Collection

Eckenstein, Lina, d. 1931 / Woman under monasticism: chapters on saint-lore and convent life between A.D. 500 and A.D. 1500 (1896)

Previous Previous section

Next section Next



 

[appendix]

  [p. 485]   [1*]

RHYTHMUS HERRADIS ABATISSAE PER QUEM HOHENBURGENSES VIRGUNCULAS AMABILITER SALUTAT ET AD VERI SPONSI FIDEM DILECTJONEMQUE SALUBRITER INVITAT.

Salve cohors virginum
Hohenburgiensium,
Albens quasi lilium
Amans dei fihium
Herrat devotissima,
Tua fidelissima,
Mater et ancillula,
Cantat tibi cantica.
Te salutat millies
Et exoptat indies,
Ut laeta victoria
Vincas transitoria.
O multorum speculum,
Sperne, sperne seculum,
Virtutes accumula,
Veri sponsi turmula.
Insistas luctamine,
Diros hostes sternere,
Te rex regum adjuvat,
Quja te desiderat.
Ipse tuum animum
Firmat contra Zabulum.
Ipse post victoriam
Dabit regni gloriarn.

  [p. 486]  

Te decent deliciae,
Debentur divitiae,
Tibi coeli curia,
Servat bona plurima.
Christus parat nuptias
Miras per delicias,
Hunc expectes principem
Te servando virginem.
Interim monilia
Circum des nobilia,
Et exornes faciem
Mentis purgans aciem.
Christus odit maculas,
Rugas spernit vetulas
Pulcbras vult virgunculas,
Turpes pellit feminas.
Fide cum turturea
Sponsum istum reclama,
Ut tua formositas
Fiat perpes claritas.
Vivens sine fraudibus
Es monenda laudibus,
Ut consummes optima
Tua gradus opera.
Ne vacilles dubia
Inter mundi flumina,
Verax deus praemia
Spondet post pericula.
Patere nunc aspera
Mundi spernens prospera.
Nunc sis crucis socia,
Regni consors postea.
Per hoc mare naviga,
Sanctitate gravida,
Dum de navi exeas
Sian sanctam teneas.
Sian turns coelica
Bella tenens atria,
Tibi fiat statio,
Acto vitae spatia.

  [p. 487]  

Ibi rex virgineus
Et Mariae fihius
Aniplectens te reclamet
A moerore relevet.
Parvi pendens omnia
Tentatoris jocula,
Tunc gaudebis pleniter
Jubilando suaviter.
Stella mans fulgida,
Virgo mater unica,
Te conjugat flujo
Foedere perpetuo.
Et me tecum trahere
Non cesses praecamine,
Ad sponsum dulcissimum
Virginalem fihium.
Ut tuae victoriae,
Tuae magnae gloriac,
Particeps inveniat
De terrenis eruat.
Vale casta concio,
Mea jubilatio,
Vivas sine crimine,
Christum semper dilige.
Sit hic liber utilis,
Tibi delectabilis
Et non cesses volvere
Hunc in tuo pectore.
Ne more struthineo
Surrepat oblivio,
Et ne viam deseras
Antequam provenias.
Amen Amen Amen
Amen Amen Amen
Amen Amen Amen
Amen Amen Amen.

Notes

[1*] (to accompany p. 253).

Previous Previous section

Next section Next




Go up to Top of Page