University of Wisconsin Digital Collections
Link to University of Wisconsin Digital Collections
Link to University of Wisconsin Digital Collections
Digital Library for the Decorative Arts and Material Culture

Page View

Bigelow, Jacob, 1786-1879 / American medical botany, being a collection of the native medicinal plants of the United States, containing their botanical history and chemical analysis, and properties and uses in medicine, diet, and the arts, with coloured engravings
(1820)

Notes,   pp. [175]-177 ff.


Page [175]

 
NOTES. 
                            YVote 4. 
   RANUNCULI, quod aliqui apium agreste nominant, plura quidem 
sunt genera: at vis tamen omnibus una, acris scilicet ac vehementer 
exulcerans. Ac unum quidem coriandri foliis constat, sed latioribus, 
subalbidis et pinguibus: flore luteo, interdihm purpureo.   Caulis 
minimt crassus est, sed cubitum altus. Radice nititur exigua, can- 
dida et amara, adnatis ceu capillamentis, hellebori modo, fibrata: 
juxta fluenta nascitur.   Alterum   est lanuginosius, longioreque 
caule, pluribus foliorum incisuris, plurimum in Saridinia proveniens, 
acerrimum, quod etiam sylvestre apium appellant. Est et tertium 
valde parvum et odore gravi; flore aureo. Quartum simile huic, 
flore lacteo. Folia et caules tenelli vim habent illitu exulcerandi, et 
usque ade6 urendi, ut etiam crustas cum dolore inducant. Quare 
scabros ungues auferunt, psoras removent, stigmata delent: itemque 
formicationes ac pensiles verrucas et alopecias ad breve tempus im- 
posita tollunt. Quin et repente eorum decocto perniones foventur. 
Radix vera sicca triti~que, sternutamenta ciet, naribus admota: 
dentium quoque dolores appensa levat, ipsos tamen rumpit. 
                    Dioscorides. Interp. Sarraceni, Lib. ii. Cap. 206. 
                            ,Note B. 
    Sponte jam patet, internum Euphorbii usum periculo plenum 
 esse. Sed confirmant id infortunia, specialibus casibus subnata. 
 Obiit quidam, cui empiricus illud imprudenter exhibuerat, dysenteria 
 eodem die. Virgo venusta seni decrepito, se invita, desponsata ad 
 mortem sibi conciliandam pulverem Euphorbii ingessit, unde dolores 
 yentris atrocissimi, hypercatharses cum vomitionibus frequentissi- 


Go up to Top of Page